Caput XXXVILiber Exodus
- 1Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus.
- 2 Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,
- 3 tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.
- 4 Unde artifices venire compulsi,
- 5 dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est.
- 6 Jussit ergo Moyses præconis voce cantari : Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,
- 7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent.
- 8 Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita :
- 9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor ; una mensura erat omnium cortinarum.
- 10 Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.
- 11 Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter,
- 12 ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur.
- 13 Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.
- 14 Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi :
- 15 unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor : unius mensuræ erant omnia saga :
- 16 quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.
- 17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.
- 18 Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.
- 19 Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis : aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.
- 20 Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.
- 21 Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius : et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.
- 22 Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.
- 23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,
- 24 cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur.
- 25 Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,
- 26 cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.
- 27 Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas,
- 28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro :
- 29 quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos :
- 30 ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.
- 31 Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,
- 32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.
- 33 Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.
- 34 Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit.
- 35 Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum :
- 36 et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.
- 37 Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii :
- 38 et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas.