Caput XXXVIILiber Exodus
- 1Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii : vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
- 2 Et fecit illi coronam auream per gyrum,
- 3 conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus : duos annulos in latere uno, et duos in altero.
- 4 Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,
- 5 et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam.
- 6 Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.
- 7 Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii :
- 8 cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius : duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,
- 9 extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.
- 10 Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem.
- 11 Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,
- 12 ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.
- 13 Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensæ
- 14 contra coronam : misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.
- 15 Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.
- 16 Et vasa ad diversos usus mensæ, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.
- 17 Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant :
- 18 sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera :
- 19 tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia : et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.
- 20 In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos simul et lilia :
- 21 et sphærulæ sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.
- 22 Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.
- 23 Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.
- 24 Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.
- 25 Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos : e cujus angulis procedebant cornua.
- 26 Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.
- 27 Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.
- 28 Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.
- 29 Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.