Caput XXXIXLiber Exodus
- 1De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.
- 2 Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,
- 3 opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,
- 4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,
- 5 et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.
- 6 Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël :
- 7 posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi.
- 8 Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta :
- 9 quadrangulum, duplex, mensuræ palmi.
- 10 Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.
- 11 In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.
- 12 In tertio, ligurius, achates, et amethystus.
- 13 In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.
- 14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum.
- 15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo :
- 16 et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,
- 17 e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.
- 18 Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,
- 19 stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi.
- 20 Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
- 21 et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem :
- 22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta :
- 23 et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum :
- 24 tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.
- 25 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus :
- 26 et mitras cum coronulis suis ex bysso :
- 27 feminalia quoque linea, byssina :
- 28 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.
- 29 Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini :
- 30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.
- 31 Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.
- 32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,
- 33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,
- 34 velum ; arcam, vectes, propitiatorium,
- 35 mensam cum vasis suis et propositionis panibus ;
- 36 candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ;
- 37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,
- 38 et tentorium in introitu tabernaculi ;
- 39 altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ;
- 40 tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fderis jussa sunt fieri.
- 41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,
- 42 obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.
- 43 Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.