Caput XLLiber Exodus
- 1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
- 2 Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,
- 3 et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum :
- 4 et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,
- 5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,
- 6 et ante illud altare holocausti :
- 7 labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.
- 8 Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.
- 9 Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur :
- 10 altare holocausti et omnia vasa ejus,
- 11 labrum cum basi sua : omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.
- 12 Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua
- 13 indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.
- 14 Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.
- 15 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.
- 16 Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,
- 17 et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.
- 18 Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.
- 19 Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.
- 20 Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,
- 21 ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi.
- 22 Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi,
- 23 locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini.
- 24 Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,
- 25 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.
- 26 Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,
- 27 et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.
- 28 Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.
- 29 Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,
- 30 cum ingrederentur tectum fderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi.
- 31 Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio.\ Postquam omnia perfecta sunt,
- 32 operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.
- 33 Nec poterat Moyses ingredi tectum fderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.
- 34 Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas :
- 35 si pendebat desuper, manebant in eodem loco.
- 36 Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.