Caput VIIILiber Genesis
- 1Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.
- 2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.
- 3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cperunt minui post centum quinquaginta dies.
- 4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.
- 5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.
- 6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,
- 7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.
- 8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.
- 9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.
- 10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
- 11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.
- 12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.
- 13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.
- 14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.
- 15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :
- 16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
- 17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.
- 18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.
- 19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.
- 20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.
- 21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.
- 22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.