Caput IXLiber Genesis
- 1Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
- 2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram : omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.
- 3 Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
- 4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.
- 5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
- 6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.
- 7 Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.
- 8 Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo :
- 9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos :
- 10 et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.
- 11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.
- 12 Dixitque Deus : Hoc signum fderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas :
- 13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fderis inter me et inter terram.
- 14 Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus :
- 15 et recordabor fderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.
- 16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.
- 17 Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum fderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.
- 18 Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan.
- 19 Tres isti filii sunt Noë : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.
- 20 Cpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.
- 21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.
- 22 Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
- 23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.
- 24 Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,
- 25 ait : Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.
- 26 Dixitque : Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.
- 27 Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.
- 28 Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis.
- 29 Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus est.