Caput XIXLiber Job
- 1Respondens autem Job, dixit :
- 2 Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus ?
- 3 En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me.
- 4 Nempe etsi ignoravi, mecum erit ignorantia mea.
- 5 At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis.
- 6 Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.
- 7 Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet ; vociferabor, et non est qui judicet.
- 8 Semitam meam circumsepsit, et transire non possum : et in calle meo tenebras posuit.
- 9 Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.
- 10 Destruxit me undique, et pereo : et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam.
- 11 Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum.
- 12 Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
- 13 Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
- 14 Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.
- 15 Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
- 16 Servum meum vocavi, et non respondit : ore proprio deprecabar illum.
- 17 Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.
- 18 Stulti quoque despiciebant me : et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.
- 19 Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me.
- 20 Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.
- 21 Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.
- 22 Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini ?
- 23 Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ? quis mihi det ut exarentur in libro
- 24 stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice ?
- 25 Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum :
- 26 et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum :
- 27 quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius : reposita est hæc spes mea in sinu meo.
- 28 Quare ergo nunc dicitis : Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum ?
- 29 Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est : et scitote esse judicium.