Caput XXLiber Job
- 1Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :
- 2 Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.
- 3 Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi.
- 4 Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram,
- 5 quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti.
- 6 Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit,
- 7 quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent : Ubi est ?
- 8 Velut somnium avolans non invenietur : transiet sicut visio nocturna.
- 9 Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.
- 10 Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.
- 11 Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient.
- 12 Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua.
- 13 Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.
- 14 Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
- 15 Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.
- 16 Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ.
- 17 (Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.)
- 18 Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur : juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
- 19 Quoniam confringens nudavit pauperes : domum rapuit, et non ædificavit eam.
- 20 Nec est satiatus venter ejus : et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit.
- 21 Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus.
- 22 Cum satiatus fuerit, arctabitur : æstuabit, et omnis dolor irruet super eum.
- 23 Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum.
- 24 Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum.
- 25 Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua : vadent et venient super eum horribiles.
- 26 Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus ; devorabit eum ignis qui non succenditur : affligetur relictus in tabernaculo suo.
- 27 Revelabunt cæli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum.
- 28 Apertum erit germen domus illius : detrahetur in die furoris Dei.
- 29 Hæc est pars hominis impii a Deo, et hæreditas verborum ejus a Domino.