Caput XXXIIILiber Job
- 1Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta.
- 2 Ecce aperui os meum : loquatur lingua mea in faucibus meis.
- 3 Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.
- 4 Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
- 5 Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.
- 6 Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
- 7 Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.
- 8 Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi :
- 9 Mundus sum ego, et absque delicto : immaculatus, et non est iniquitas in me.
- 10 Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.
- 11 Posuit in nervo pedes meos ; custodivit omnes semitas meas.
- 12 Hoc est ergo in quo non es justificatus : respondebo tibi, quia major sit Deus homine.
- 13 Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi ?
- 14 Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.
- 15 Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo,
- 16 tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina,
- 17 ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia,
- 18 eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius ut non transeat in gladium.
- 19 Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.
- 20 Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis.
- 21 Tabescet caro ejus, et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur.
- 22 Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis.
- 23 Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem,
- 24 miserebitur ejus, et dicet : Libera eum, ut non descendat in corruptionem : inveni in quo ei propitier.
- 25 Consumpta est caro ejus a suppliciis : revertatur ad dies adolescentiæ suæ.
- 26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit : et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam.
- 27 Respiciet homines, et dicet : Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.
- 28 Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
- 29 Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,
- 30 ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.
- 31 Attende, Job, et audi me : et tace, dum ego loquor.
- 32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi : loquere, volo enim te apparere justum.
- 33 Quod si non habes, audi me : tace, et docebo te sapientiam.