Caput XXXIVLiber Job
- 1Pronuntians itaque Eliu, etiam hæc locutus est :
- 2 Audite, sapientes, verba mea : et eruditi, auscultate me.
- 3 Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat.
- 4 Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.
- 5 Quia dixit Job : Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.
- 6 In judicando enim me mendacium est : violenta sagitta mea absque ullo peccato.
- 7 Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam :
- 8 qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis ?
- 9 Dixit enim : Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.
- 10 Ideo, viri cordati, audite me : absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.
- 11 Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis.
- 12 Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium.
- 13 Quem constituit alium super terram ? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est ?
- 14 Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.
- 15 Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.
- 16 Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei :
- 17 numquid qui non amat judicium sanari potest ? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas ?
- 18 Qui dicit regi : Apostata ; qui vocat duces impios ;
- 19 qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem : opus enim manuum ejus sunt universi.
- 20 Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi : et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.
- 21 Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
- 22 Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,
- 23 neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium.
- 24 Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.
- 25 Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur.
- 26 Quasi impios percussit eos in loco videntium :
- 27 qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt :
- 28 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum.
- 29 Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet ? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines ?
- 30 Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.
- 31 Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo.
- 32 Si erravi, tu doce me ; si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.
- 33 Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi ? tu enim cpisti loqui, et non ego : quod si quid nosti melius, loquere.
- 34 Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.
- 35 Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.
- 36 Pater mi, probetur Job usque ad finem : ne desinas ab homine iniquitatis :
- 37 quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur : et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.