Caput XVEvangelium secundum Lucam
- 1Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.
- 2 Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes : Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.
- 3 Et ait ad illos parabolam istam dicens :
- 4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam ?
- 5 Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens :
- 6 et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat.
- 7 Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pnitentia.
- 8 Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat ?
- 9 Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.
- 10 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pnitentiam agente.
- 11 Ait autem : Homo quidam habuit duos filios :
- 12 et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam.
- 13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
- 14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cpit egere.
- 15 Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius : et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
- 16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat.
- 17 In se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo !
- 18 surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in cælum, et coram te :
- 19 jam non sum dignus vocari filius tuus : fac me sicut unum de mercenariis tuis.
- 20 Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.
- 21 Dixitque ei filius : Pater, peccavi in cælum, et coram te : jam non sum dignus vocari filius tuus.
- 22 Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus :
- 23 et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur :
- 24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Et cperunt epulari.
- 25 Erat autem filius ejus senior in agro : et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum :
- 26 et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.
- 27 Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.
- 28 Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cpit rogare illum.
- 29 At ille respondens, dixit patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi : et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer.
- 30 Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
- 31 At ipse dixit illi : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt :
- 32 epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit ; perierat, et inventus est.