Caput XVIEvangelium secundum Lucam
- 1Dicebat autem et ad discipulos suos : Homo quidam erat dives, qui habebat villicum : et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
- 2 Et vocavit illum, et ait illi : Quid hoc audio de te ? redde rationem villicationis tuæ : jam enim non poteris villicare.
- 3 Ait autem villicus intra se : Quid faciam ? quia dominus meus aufert a me villicationem. Fodere non valeo, mendicare erubesco.
- 4 Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.
- 5 Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo : Quantum debes domino meo ?
- 6 At ille dixit : Centum cados olei. Dixitque illi : Accipe cautionem tuam : et sede cito, scribe quinquaginta.
- 7 Deinde alii dixit : Tu vero quantum debes ? Qui ait : Centum coros tritici. Ait illi : Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.
- 8 Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset : quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
- 9 Et ego vobis dico : facite vobis amicos de mammona iniquitatis : ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.
- 10 Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est : et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.
- 11 Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis ?
- 12 Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis ?
- 13 Nemo servus potest duobus dominis servire : aut enim unum odiet, et alterum diliget : aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.
- 14 Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari : et deridebant illum.
- 15 Et ait illis : Vos estis qui justificatis vos coram hominibus : Deus autem novit corda vestra : quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
- 16 Lex et prophetæ usque ad Joannem : ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
- 17 Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere.
- 18 Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mchatur : et qui dimissam a viro ducit, mchatur.
- 19 Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.
- 20 Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,
- 21 cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat : sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.
- 22 Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.
- 23 Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus :
- 24 et ipse clamans dixit : Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.
- 25 Et dixit illi Abraham : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala : nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris :
- 26 et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est : ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.
- 27 Et ait : Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei :
- 28 habeo enim quinque fratres : ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.
- 29 Et ait illi Abraham : Habent Moysen et prophetas : audiant illos.
- 30 At ille dixit : Non, pater Abraham : sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pnitentiam agent.
- 31 Ait autem illi : Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.