Caput XIVEvangelium secundum Marcum
- 1Erat autem Pascha et azyma post biduum : et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.
- 2 Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
- 3 Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi : et fracto alabastro, effudit super caput ejus.
- 4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes : Ut quid perditio ista unguenti facta est ?
- 5 poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.
- 6 Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis ? Bonum opus operata est in me :
- 7 semper enim pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere : me autem non semper habetis.
- 8 Quod habuit hæc, fecit : prævenit ungere corpus meum in sepulturam.
- 9 Amen dico vobis : Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus.
- 10 Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.
- 11 Qui audientes gavisi sunt : et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.
- 12 Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli : Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha ?
- 13 Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans : sequimini eum,
- 14 et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem ?
- 15 Et ipse vobis demonstrabit cnaculum grande, stratum : et illic parate nobis.
- 16 Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
- 17 Vespere autem facto, venit cum duodecim.
- 18 Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
- 19 At illi cperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ?
- 20 Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
- 21 Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
- 22 Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum.
- 23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes.
- 24 Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
- 25 Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.
- 26 Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.
- 27 Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista : quia scriptum est : Percutiam pastorem, et dispergentur oves.
- 28 Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
- 29 Petrus autem ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego.
- 30 Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.
- 31 At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.
- 32 Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem.
- 33 Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et cpit pavere et tædere.
- 34 Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate.
- 35 Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.
- 36 Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu.
- 37 Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ?
- 38 vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.
- 39 Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.
- 40 Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.
- 41 Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit : venit hora : ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
- 42 Surgite, eamus : ecce qui me tradet, prope est.
- 43 Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.
- 44 Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.
- 45 Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et osculatus est eum.
- 46 At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.
- 47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam.
- 48 Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me ?
- 49 quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ.
- 50 Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.
- 51 Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum.
- 52 At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.
- 53 Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores.
- 54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.
- 55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent : nec inveniebant.
- 56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et convenientia testimonia non erant.
- 57 Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes :
- 58 Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo.
- 59 Et non erat conveniens testimonium illorum.
- 60 Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his ?
- 61 Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ?
- 62 Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli.
- 63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ?
- 64 Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
- 65 Et cperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum cædebant.
- 66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis :
- 67 et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras.
- 68 At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
- 69 Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cpit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est.
- 70 At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro : Vere ex illis es : nam et Galilæus es.
- 71 Ille autem cpit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis.
- 72 Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus : Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cpit flere.