Caput XVEvangelium secundum Marcum
- 1Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.
- 2 Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis.
- 3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.
- 4 Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? vide in quantis te accusant.
- 5 Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
- 6 Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.
- 7 Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.
- 8 Et cum ascendisset turba, cpit rogare, sicut semper faciebat illis.
- 9 Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judæorum ?
- 10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
- 11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
- 12 Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ?
- 13 At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum.
- 14 Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum.
- 15 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.
- 16 Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem,
- 17 et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.
- 18 Et cperunt salutare eum : Ave rex Judæorum.
- 19 Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.
- 20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum.
- 21 Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.
- 22 Et perducunt illum in Golgotha locum : quod est interpretatum Calvariæ locus.
- 23 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit.
- 24 Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
- 25 Erat autem hora tertia : et crucifixerunt eum.
- 26 Et erat titulus causæ ejus inscriptus : Rex Judæorum.
- 27 Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium a sinistris ejus.
- 28 Et impleta est Scriptura, quæ dicit : Et cum iniquis reputatus est.
- 29 Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas,
- 30 salvum fac temetipsum descendens de cruce.
- 31 Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit ; seipsum non potest salvum facere.
- 32 Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.
- 33 Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.
- 34 Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?
- 35 Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat.
- 36 Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.
- 37 Jesus autem emissa voce magna expiravit.
- 38 Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.
- 39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat.
- 40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes : inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome :
- 41 et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam.
- 42 Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),
- 43 venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.
- 44 Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.
- 45 Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.
- 46 Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
- 47 Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.