Caput VIEvangelium secundum Marcum
- 1Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui :
- 2 et facto sabbato cpit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hæc omnia ? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur ?
- 3 Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo.
- 4 Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.
- 5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit :
- 6 et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.
- 7 Et vocavit duodecim : et cpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.
- 8 Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona æs,
- 9 sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.
- 10 Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde :
- 11 et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
- 12 Et exeuntes prædicabant ut pnitentiam agerent :
- 13 et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.
- 14 Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo.
- 15 Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
- 16 Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.
- 17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
- 18 Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
- 19 Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat.
- 20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
- 21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ :
- 22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi :
- 23 et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.
- 24 Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ.
- 25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.
- 26 Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare :
- 27 sed misso speculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,
- 28 et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.
- 29 Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento.
- 30 Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant.
- 31 Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant.
- 32 Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.
- 33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.
- 34 Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cpit docere multa.
- 35 Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora præteriit :
- 36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.
- 37 Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
- 38 Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces.
- 39 Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fnum.
- 40 Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.
- 41 Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus.
- 42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
- 43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
- 44 Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.
- 45 Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
- 46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
- 47 Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.
- 48 Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat præterire eos.
- 49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.
- 50 Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere.
- 51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant :
- 52 non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcæcatum.
- 53 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.
- 54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum :
- 55 et percurrentes universam regionem illam, cperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
- 56 Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.