Caput VIIEvangelium secundum Marcum
- 1Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.
- 2 Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
- 3 Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum :
- 4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum :
- 5 et interrogabant eum pharisæi et scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?
- 6 At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me :
- 7 in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.
- 8 Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa.
- 9 Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
- 10 Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
- 11 Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit :
- 12 et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
- 13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.
- 14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite.
- 15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.
- 16 Si quis habet aures audiendi, audiat.
- 17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.
- 18 Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare :
- 19 quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ?
- 20 Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.
- 21 Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
- 22 furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
- 23 Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.
- 24 Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.
- 25 Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.
- 26 Erat enim mulier gentilis, Syrophnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.
- 27 Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
- 28 At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
- 29 Et ait illi : Propter hunc sermonem vade : exiit dæmonium a filia tua.
- 30 Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.
- 31 Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.
- 32 Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.
- 33 Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus :
- 34 et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire.
- 35 Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte.
- 36 Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant :
- 37 et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.