Caput VIIIEvangelium secundum Marcum
- 1In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis :
- 2 Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :
- 3 et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt.
- 4 Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ?
- 5 Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.
- 6 Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.
- 7 Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.
- 8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
- 9 Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.
- 10 Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
- 11 Et exierunt pharisæi, et cperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.
- 12 Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quærit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
- 13 Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.
- 14 Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi.
- 15 Et præcipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis.
- 16 Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus.
- 17 Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscetis nec intelligitis ? adhuc cæcatum habetis cor vestrum ?
- 18 oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? nec recordamini,
- 19 quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim.
- 20 Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem.
- 21 Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ?
- 22 Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret.
- 23 Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
- 24 Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes.
- 25 Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cpit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia.
- 26 Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris.
- 27 Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ?
- 28 Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
- 29 Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus.
- 30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
- 31 Et cpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere.
- 32 Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cpit increpare eum.
- 33 Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.
- 34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me.
- 35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.
- 36 Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat ?
- 37 Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ?
- 38 Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.
- 39 Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.