Caput XIXEvangelium secundum Matthæum
- 1Et factum est, cum consumasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem,
- 2 et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi.
- 3 Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes : Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa ?
- 4 Qui respondens, ait eis : Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos ? Et dixit :
- 5 Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.
- 6 Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
- 7 Dicunt illi : Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere ?
- 8 Ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic.
- 9 Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mchatur : et qui dimissam duxerit, mchatur.
- 10 Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.
- 11 Qui dixit illis : Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
- 12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt : et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus : et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.
- 13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.
- 14 Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum cælorum.
- 15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.
- 16 Et ecce unus accedens, ait illi : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam ?
- 17 Qui dixit ei : Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
- 18 Dicit illi : Quæ ? Jesus autem dixit : Non homicidium facies ; non adulterabis ; non facies furtum ; non falsum testimonium dices ;
- 19 honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.
- 20 Dicit illi adolescens : Omnia hæc custodivi a juventute mea : quid adhuc mihi deest ?
- 21 Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.
- 22 Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis : erat enim habens multas possessiones.
- 23 Jesus autem dixit discipulis suis : Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum.
- 24 Et iterum dico vobis : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum.
- 25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes : Quis ergo poterit salvus esse ?
- 26 Aspiciens autem Jesus, dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt.
- 27 Tunc respondens Petrus, dixit ei : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te : quid ergo erit nobis ?
- 28 Jesus autem dixit illis : Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël.
- 29 Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.
- 30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.