Caput XXEvangelium secundum Matthæum
- 1Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.
- 2 Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
- 3 Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,
- 4 et dixit illis : Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.
- 5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam : et fecit similiter.
- 6 Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ?
- 7 Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam.
- 8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
- 9 Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.
- 10 Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi : acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
- 11 Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,
- 12 dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.
- 13 At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum ?
- 14 Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
- 15 Aut non licet mihi quod volo, facere ? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?
- 16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
- 17 Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis :
- 18 Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,
- 19 et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.
- 20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
- 21 Qui dixit ei : Quid vis ? Ait illi : Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
- 22 Respondens autem Jesus, dixit : Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Dicunt ei : Possumus.
- 23 Ait illis : Calicem quidem meum bibetis : sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
- 24 Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.
- 25 Jesus autem vocavit eos ad se, et ait : Scitis quia principes gentium dominantur eorum : et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.
- 26 Non ita erit inter vos : sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister :
- 27 et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.
- 28 Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
- 29 Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa,
- 30 et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret : et clamaverunt, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.
- 31 Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.
- 32 Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait : Quid vultis ut faciam vobis ?
- 33 Dicunt illi : Domine, ut aperiantur oculi nostri.
- 34 Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.