Caput XXXLiber Numeri
- 1Narravitque Moyses filiis Israël omnia quæ ei Dominus imperarat.
- 2 Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus :
- 3 Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento : non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit.
- 4 Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari : si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit :
- 5 quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit.
- 6 Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater : et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater.
- 7 Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento :
- 8 quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat.
- 9 Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus.
- 10 Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent.
- 11 Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento,
- 12 si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat.
- 13 Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea : quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit.
- 14 Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat.
- 15 Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet : quia statim ut audivit, tacuit.
- 16 Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus.
- 17 Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo.