Caput XXXILiber Numeri
- 1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
- 2 Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum.
- 3 Statimque Moyses : Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.
- 4 Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur ad bellum.
- 5 Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam :
- 6 quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.
- 7 Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,
- 8 et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis : Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.
- 9 Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem : quidquid habere potuerant depopulati sunt :
- 10 tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.
- 11 Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis,
- 12 et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël : reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho.
- 13 Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ, in occursum eorum extra castra.
- 14 Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,
- 15 ait : Cur feminas reservastis ?
- 16 nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus ?
- 17 ergo cunctos interficite quidquid est generis masculinis, etiam in parvulis : et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate :
- 18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis :
- 19 et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.
- 20 Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.
- 21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est : Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi :
- 22 aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum,
- 23 et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur : quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur :
- 24 et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis.
- 25 Dixit quoque Dominus ad Moysen :
- 26 Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi :
- 27 dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.
- 28 Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,
- 29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt.
- 30 Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.
- 31 Feceruntque Moyses et Eleazar sicut præceperat Dominus.
- 32 Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,
- 33 boum septuaginta duo millia,
- 34 asinorum sexaginta millia et mille :
- 35 animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia.
- 36 Dataque est media pars his qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentæ :
- 37 e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque :
- 38 et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo :
- 39 de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus :
- 40 de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ.
- 41 Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum,
- 42 ex media parte filiorum Israël, quam separaverat his qui in prælio fuerant.
- 43 De media vero parte, quæ contigerat reliquæ multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis,
- 44 et de bobus triginta sex millibus,
- 45 et de asinis triginta millibus quingentis,
- 46 et de hominibus sedecim millibus,
- 47 tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut præceperat Dominus.
- 48 Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt :
- 49 Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra : et ne unus quidem defuit.
- 50 Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum.
- 51 Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus,
- 52 pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus.
- 53 Unusquisque enim quod in præda rapuerat, suum erat.
- 54 Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israël coram Domino.