Caput XXIIILiber Proverbiorum
- 1Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.
- 2 Et statue cultrum in gutture tuo : si tamen habes in potestate animam tuam.
- 3 Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.
- 4 Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ ponde modum.
- 5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.
- 6 Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus :
- 7 quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi ; et mens ejus non est tecum.
- 8 Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.
- 9 In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.
- 10 Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas :
- 11 propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.
- 12 Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ.
- 13 Noli subtrahere a puero disciplinam : si enim percusseris eum virga, non morietur.
- 14 Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.
- 15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum :
- 16 et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.
- 17 Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die :
- 18 quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur.
- 19 Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.
- 20 Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt :
- 21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.
- 22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.
- 23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.
- 24 Exsultat gaudio pater justi ; qui sapientem genuit, lætabitur in eo.
- 25 Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te.
- 26 Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.
- 27 Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena.
- 28 Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.
- 29 Cui væ ? cujus patri væ ? cui rixæ ? cui foveæ ? cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ?
- 30 nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ?
- 31 Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus : ingreditur blande,
- 32 sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.
- 33 Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.
- 34 Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.
- 35 Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui ; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ?