Caput XXIVLiber Proverbiorum
- 1Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis :
- 2 quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.
- 3 Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur.
- 4 In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.
- 5 Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus :
- 6 quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.
- 7 Excelsa stulto sapientia ; in porta non aperiet os suum.
- 8 Qui cogitat mala facere stultus vocabitur :
- 9 cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.
- 10 Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua.
- 11 Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.
- 12 Si dixeris : Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit : et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.
- 13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.
- 14 Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ : quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
- 15 Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.
- 16 Septies enim cadet justus, et resurget : impii autem corruent in malum.
- 17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :
- 18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.
- 19 Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios :
- 20 quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.
- 21 Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis :
- 22 quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit ?
- 23 Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.
- 24 Qui dicunt impio : Justus es : maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.
- 25 Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.
- 26 Labia deosculabitur qui recta verba respondet.
- 27 Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam.
- 28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.
- 29 Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ; reddam unicuique secundum opus suum.
- 30 Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti :
- 31 et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat.
- 32 Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.
- 33 Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ; pauxillum manus conseres ut quiescas :
- 34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.