Caput XXIXLiber Proverbiorum
- 1Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.
- 2 In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
- 3 Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.
- 4 Rex justus erigit terram ; vir avarus destruet eam.
- 5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.
- 6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.
- 7 Novit justus causam pauperum ; impius ignorat scientiam.
- 8 Homines pestilentes dissipant civitatem ; sapientes vero avertunt furorem.
- 9 Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
- 10 Viri sanguinum oderunt simplicem ; justi autem quærunt animam ejus.
- 11 Totum spiritum suum profert stultus ; sapiens differt, et reservat in posterum.
- 12 Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
- 13 Pauper et creditor obviaverunt sibi : utriusque illuminator est Dominus.
- 14 Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.
- 15 Virga atque correptio tribuit sapientiam ; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.
- 16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt.
- 17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.
- 18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ; qui vero custodit legem beatus est.
- 19 Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
- 20 Vidisti hominem velocem ad loquendum ? stultitia magis speranda est quam illius correptio.
- 21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem.
- 22 Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.
- 23 Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.
- 24 Qui cum fure participat odit animam suam ; adjurantem audit, et non indicat.
- 25 Qui timet hominem cito corruet ; qui sperat in Domino sublevabitur.
- 26 Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum.
- 27 Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.