Caput XXXLiber Proverbiorum
- 1Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait :
- 2 Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.
- 3 Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.
- 4 Quis ascendit in cælum, atque descendit ? quis continuit spiritum in manibus suis ? quis colligavit aquas quasi in vestimento ? quis suscitavit omnes terminos terræ ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti ?
- 5 Omnis sermo Dei ignitus : clypeus est sperantibus in se.
- 6 Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.
- 7 Duo rogavi te : ne deneges mihi antequam moriar :
- 8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me ; mendicitatem et divitias ne dederis mihi : tribue tantum victui meo necessaria,
- 9 ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.
- 10 Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.
- 11 Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit ;
- 12 generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis ;
- 13 generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ ;
- 14 generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
- 15 Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes : Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit : Sufficit.
- 16 Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua : ignis vero numquam dicit : Sufficit.
- 17 Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ !
- 18 Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro :
- 19 viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.
- 20 Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit : Non sum operata malum.
- 21 Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere :
- 22 per servum, cum regnaverit ; per stultum, cum saturatus fuerit cibo ;
- 23 per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta ; et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.
- 24 Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus :
- 25 formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi ;
- 26 lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum ;
- 27 regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas ;
- 28 stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis.
- 29 Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter :
- 30 leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum ;
- 31 gallus succinctus lumbos ; et aries ; nec est rex, qui resistat ei.
- 32 Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.
- 33 Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum ; et qui vehementer emungit elicit sanguinem ; et qui provocat iras producit discordias.