Caput XXXILiber Proverbiorum
- 1Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.
- 2 Quid, dilecte mi ? quid, dilecte uteri mei ? quid, dilecte votorum meorum ?
- 3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.
- 4 Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ;
- 5 et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.
- 6 Date siceram mrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.
- 7 Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius.
- 8 Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt.
- 9 Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.
- 10 Mulierem fortem quis inveniet ? procul et de ultimis finibus pretium ejus.
- 11 Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.
- 12 Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.
- 13 Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.
- 14 Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
- 15 Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
- 16 Consideravit agrum, et emit eum ; de fructu manuum suarum plantavit vineam.
- 17 Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.
- 18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ; non extinguetur in nocte lucerna ejus.
- 19 Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.
- 20 Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.
- 21 Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
- 22 Stragulatam vestem fecit sibi ; byssus et purpura indumentum ejus.
- 23 Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.
- 24 Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.
- 25 Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.
- 26 Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.
- 27 Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.
- 28 Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ; vir ejus, et laudavit eam.
- 29 Multæ filiæ congregaverunt divitias ; tu supergressa es universas.
- 30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo : mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.
- 31 Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.