Caput VLiber Proverbiorum
- 1Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam :
- 2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris ;
- 3 favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus :
- 4 novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.
- 5 Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.
- 6 Per semitam vitæ non ambulant ; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.
- 7 Nunc ergo fili mi, audi, et ne recedas a verbis oris mei.
- 8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.
- 9 Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli :
- 10 ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
- 11 et gemas in novissimis, quando consumseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas :
- 12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,
- 13 nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam ?
- 14 pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.
- 15 Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui ;
- 16 deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
- 17 Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.
- 18 Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.
- 19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus : ubera ejus inebrient te in omni tempore ; in amore ejus delectare jugiter.
- 20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius ?
- 21 Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.
- 22 Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.
- 23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.