Caput VILiber Proverbiorum
- 1Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam :
- 2 illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.
- 3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.
- 4 Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ.
- 5 Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.
- 6 Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.
- 7 Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem,
- 8 parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.
- 9 Usquequo, piger, dormies ? quando consurges e somno tuo ?
- 10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias ;
- 11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.
- 12 Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso ;
- 13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
- 14 pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.
- 15 Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.
- 16 Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus :
- 17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
- 18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,
- 19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.
- 20 Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.
- 21 Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.
- 22 Cum ambulaveris, gradiantur tecum ; cum dormieris, custodiant te : et evigilans loquere cum eis.
- 23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ :
- 24 ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ.
- 25 Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius :
- 26 pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.
- 27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ?
- 28 aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus ?
- 29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.
- 30 Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit : furatur enim ut esurientem impleat animam ;
- 31 deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet.
- 32 Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam ;
- 33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur :
- 34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ,
- 35 nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.