Caput CXIIILiber Psalmorum
- 1Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,
- 2 facta est Judæa sanctificatio ejus ; Israël potestas ejus.
- 3 Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum.
- 4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
- 5 Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?
- 6 montes, exsultastis sicut arietes ? et colles, sicut agni ovium ?
- 7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob :
- 8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
- 9 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam :
- 10 super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?
- 11 Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit.
- 12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
- 13 Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
- 14 Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt.
- 15 Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo.
- 16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
- 17 Domus Israël speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
- 18 Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
- 19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
- 20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron.
- 21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
- 22 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
- 23 Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.
- 24 Cælum cæli Domino ; terram autem dedit filiis hominum.
- 25 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum :
- 26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.