Ad textum

Caput CXVLiber Psalmorum

  1. 1Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis.
  2. 2 Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax.
  3. 3 Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ?
  4. 4 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.
  5. 5 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.
  6. 6 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
  7. 7 O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea :
  8. 8 tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
  9. 9 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus ;
  10. 10 in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.