Caput LXXXLiber Psalmorum
- 1In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.
- 2 Exsultate Deo adjutori nostro ; jubilate Deo Jacob.
- 3 Sumite psalmum, et date tympanum ; psalterium jucundum cum cithara.
- 4 Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ :
- 5 quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob.
- 6 Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti ; linguam quam non noverat, audivit.
- 7 Divertit ab oneribus dorsum ejus ; manus ejus in cophino servierunt.
- 8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis ; probavi te apud aquam contradictionis.
- 9 Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me,
- 10 non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
- 11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud.
- 12 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi.
- 13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ; ibunt in adinventionibus suis.
- 14 Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset,
- 15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.
- 16 Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula.
- 17 Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.