Caput LXXXILiber Psalmorum
- 1Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat.
- 2 Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ?
- 3 Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate.
- 4 Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
- 5 Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant : movebuntur omnia fundamenta terræ.
- 6 Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes.
- 7 Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.
- 8 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.