Caput VIEpistola B. Pauli Apostoli ad Romanos
- 1Quid ergo dicemus ? permanebimus in peccato ut gratia abundet ?
- 2 Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo ?
- 3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus ?
- 4 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.
- 5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus : simul et resurrectionis erimus.
- 6 Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.
- 7 Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.
- 8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,
- 9 scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur : mors illi ultra non dominabitur.
- 10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo.
- 11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.
- 12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.
- 13 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato : sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes : et membra vestra arma justitiæ Deo.
- 14 Peccatum enim vobis non dominabitur : non enim sub lege estis, sed sub gratia.
- 15 Quid ergo ? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia ? Absit.
- 16 Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam ?
- 17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis.
- 18 Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ.
- 19 Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ : sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in santificationem.
- 20 Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ.
- 21 Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis ? nam finis illorum mors est.
- 22 Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in santificationem, finem vero vitam æternam.
- 23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.