Caput VIIEpistola B. Pauli Apostoli ad Romanos
- 1An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit ?
- 2 Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi : si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri.
- 3 Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro : si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro.
- 4 Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi : ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo.
- 5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.
- 6 Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ.
- 7 Quid ergo dicemus ? lex peccatum est ? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem : nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : Non concupisces.
- 8 Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat.
- 9 Ego autem vivebam sine lege aliquando : sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.
- 10 Ego autem mortuus sum : et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem.
- 11 Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.
- 12 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.
- 13 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors ? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem : ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.
- 14 Scimus enim quia lex spiritualis est : ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato.
- 15 Quod enim operor, non intelligo : non enim quod volo bonum, hoc ago : sed quod odi malum, illud facio.
- 16 Si autem quod nolo, illud facio : consentio legi, quoniam bona est.
- 17 Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.
- 18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi : perficere autem bonum, non invenio.
- 19 Non enim quod volo bonum, hoc facio : sed quod nolo malum, hoc ago.
- 20 Si autem quod nolo, illud facio : jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.
- 21 Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet :
- 22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem :
- 23 video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.
- 24 Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus ?
- 25 gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei : carne autem, legi peccati.