Caput XIIIEcclesiasticus Jesu, filii Sirach
- 1Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea : et qui communicaverit superbo induet superbiam.
- 2 Pondus super se tollat qui honestiori se communicat, et ditiori te ne socius fueris.
- 3 Quid communicabit cacabus ad ollam ? quando enim se colliserint, confringetur.
- 4 Dives injuste egit, et fremet : pauper autem læsus tacebit.
- 5 Si largitus fueris, assumet te : et si non habueris, derelinquet te.
- 6 Si habes, convivet tecum, et evacuabit te : et ipse non dolebit super te.
- 7 Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet : Quid opus est tibi ?
- 8 Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter : et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te.
- 9 Humiliare Deo, et exspecta manus ejus.
- 10 Attende ne seductus in stultitiam humilieris.
- 11 Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.
- 12 Advocatus a potentiore, discede : ex hoc enim magis te advocabit.
- 13 Ne improbus sis, ne impingaris : et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.
- 14 Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius : ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.
- 15 Immitis animus illius conservabit verba tua : et non parcet de malitia, et de vinculis.
- 16 Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas :
- 17 audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis.
- 18 Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua.
- 19 Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi.
- 20 Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.
- 21 Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo.
- 22 Quæ communicatio sancto homini ad canem ? aut quæ pars diviti ad pauperem ?
- 23 Venatio leonis onager in eremo : sic et pascua divitum sunt pauperes.
- 24 Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper.
- 25 Dives commotus confirmatur ab amicis suis : humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.
- 26 Diviti decepto multi recuperatores : locutus est superbia, et justificaverunt illum.
- 27 Humilis deceptus est, insuper et arguitur : locutus est sensate, et non est datus ei locus.
- 28 Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent.
- 29 Pauper locutus est, et dicunt : Quis est hic ? et si offenderit, subvertent illum.
- 30 Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia : et nequissima paupertas in ore impii.
- 31 Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala.
- 32 Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore.