Caput XIVEcclesiasticus Jesu, filii Sirach
- 1Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti.
- 2 Felix qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua.
- 3 Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia : et homini livido ad quid aurum ?
- 4 Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur.
- 5 Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit ? et non jucundabitur in bonis suis.
- 6 Qui sibi invidet, nihil est illo nequius : et hæc redditio est malitiæ illius.
- 7 Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit : et in novissimo manifestat malitiam suam.
- 8 Nequam est oculus lividi : et avertens faciem suam, et despiciens animam suam.
- 9 Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis : non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam.
- 10 Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam.
- 11 Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer.
- 12 Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi : testamentum enim hujus mundi morte morietur.
- 13 Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi.
- 14 Non defrauderis a die bono, et particula boni doni non te prætereat.
- 15 Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis ?
- 16 Da et accipe, et justifica animam tuam.
- 17 Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum.
- 18 Omnis caro sicut fnum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi.
- 19 Alia generantur, et alia dejiciuntur : sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur.
- 20 Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo.
- 21 Et omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo.
- 22 Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei :
- 23 qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens :
- 24 qui respicit per fenestras illius, et in januis illius audiens :
- 25 qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per ævum.
- 26 Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis ejus morabitur.
- 27 Protegetur sub tegmine illius a fervore, et in gloria ejus requiescet.