Caput XIILiber Tobiæ
- 1Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei : Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum ?
- 2 Respondens Tobias, dixit patri suo : Pater, quam mercedem dabimus ei ? aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus ?
- 3 Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit : gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare ?
- 4 Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus quæ allata sunt, sibi assumere.
- 5 Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem : et rogare cperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quæ attulerant acceptam habere.
- 6 Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.
- 7 Etenim sacramentum regis abscondere bonum est : opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est.
- 8 Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere :
- 9 quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quæ purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam æternam.
- 10 Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animæ suæ.
- 11 Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem.
- 12 Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.
- 13 Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.
- 14 Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a dæmonio liberarem.
- 15 Ego enim sum Raphaël angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum.
- 16 Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam.
- 17 Dixitque eis angelus : Pax vobis : nolite timere.
- 18 Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram : ipsum benedicite, et cantate illi.
- 19 Videbar quidem vobiscum manducare et bibere : sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor.
- 20 Tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit : vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus.
- 21 Et cum hæc dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt.
- 22 Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum : et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus.