Caput XIIILiber Tobiæ
- 1Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit : Magnus es, Domine, in æternum, et in omnia sæcula regnum tuum :
- 2 quoniam tu flagellas, et salvas ; deducis ad inferos, et reducis : et non est qui effugiat manum tuam.
- 3 Confitemini Domino, filii Israël, et in conspectu gentium laudate eum :
- 4 quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens præter eum.
- 5 Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.
- 6 Aspicite ergo quæ fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi : regemque sæculorum exaltate in operibus vestris.
- 7 Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi : quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem.
- 8 Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.
- 9 Ego autem et anima mea in eo lætabimur.
- 10 Benedicite Dominum omnes electi ejus : agite dies lætitiæ, et confitemini illi.
- 11 Jerusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum.
- 12 Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum : ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum.
- 13 Luce splendida fulgebis, et omnes fines terræ adorabunt te.
- 14 Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt :
- 15 nomen enim magnum invocabunt in te.
- 16 Maledicti erunt qui contempserint te, et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te : benedictique erunt qui ædificaverint te.
- 17 Tu autem lætaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum.
- 18 Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua.
- 19 Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus ejus Dominus Deus noster.
- 20 Beatus ero si fuerint reliquiæ seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem.
- 21 Portæ Jerusalem ex sapphiro et smaragdo ædificabuntur, et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus.
- 22 Ex lapide candido et mundo omnes plateæ ejus sternentur, et per vicos ejus alleluja cantabitur.
- 23 Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum ejus in sæcula sæculorum super eam. Amen.